# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 69

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, METHODVS MEDENDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/69

Et profecto inanis est nonnullorum metus, qui aeris accessum ad putrefactionem accelerandam contribuere existimant; cum tamen facile possit cohiberi, si satis mature debitis adminiculis affectae parti prospiciatur. AlexipharHaecce remedia saepe praestantissimam tulerunt opem, macu intermaxime si internis alexipharmacis & diaphoreticis, quae sanna coniunguinis mixturam in crasi & motu suo seruant, liberumque genda. transpirationis successum adiuuant, rite fuerint secundata: cuius energiae quam maxime esse deprehenduntur, liquor cornu cerui succinatus, tinctura bezoardica media & volatilis, diascordium liquidum, spiritus bezoardicus Bussii, essentia theriacalis, theriaca coelestis, & omnia salia volatilia oleosa. Singula tamen hactenus enumerata interna remedia multis parasangis antecellit, certissimoque effectu ceu cuporiston satis se comprobauit haec quae sequitur formula. Accipe vini thenani optimi libram vnam, succi cancrorum recentis vncias tres, theriacae drachmas duas, lapidum cancrorum drachmas tres: blando calore haec misceantur & pro duplici dosi bibat aegrotans, obseruando simul debitum ac temperatum Praeterea ex alexipharmacis, nostro scopo sudoris regimen. inseruientibus maxime eminent nitrum & camphora, quae, si ita combinantur, vt ad drachmam vnam nitri scrupulus dimidius camphorae addatur, excellentissimum exserunt effectum. Nitrum enim, sanguinem & serum fluxile reddit, humorumque acredinem & febrilem aestum temperando, balsamum sanguinis conseruat; camphora vero effluuiis suis tenuissimis saiium morbosorum & particularum obstruentium exhalationem promouet quam optime.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
