Latin
METHODVS MEDENDI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 70
Unproofread scanNot analysed yet
Haec tamen circa vsum horum remediorum tenenda velim, vt primo in paulo largiori &repetita dosi offerantur, quia praesens periculum praesentaneam sanguinis emendationem vrget; deinde vt, si a causa interna masum succreuerit, plus ipsis, quam externis omnibus fides habeatur. Hac methodo qui aggreditur gangraenam &sphacelum, feliciter in eius sanatione procedit, &vel vlteriorem mali progressum impediet, vel partem putredine iam tactam, naturae beneficio concurrente, restituet. Sanguine enim tam internis quam externis iam benigniori reddito, natura loco carnis emortuae nouam carnem progenerat: modo obseruetur, vt restituta iam in parte gangraenosa sanguinis circulatione, illud quod emortuum aut corruptum est, maxime si grandis sit molis carneaeque substantiae, ope chirurgica prudenter separetur &amoueatur. Varii autem varios separationis modos in chirurgicis aeque ac medicis libris ostenderunt, quorum mentionem iniicere iuuabit. Nonnulli causticis corrosiuis eandem peragere tentant, &scarificatione profundiori inter sanam &mortuam partem facta puluerem ex arsenico inspergunt, vel illum cum vnguento aegyptiaco subactum applicant. Alii, vt POLEGRINVS, Medicus Gallus, cuius meminit Charas in pharmacop. reg. pag. 293. butyrum antimonii cum corrosiuo sublimato remixtum in vsum trahunt; alii id oleo vitrioli vel salis, vti FABER in chirurg. spagyr. pag. 172. praestare conantur, alii iterum actuali cauterio infectam partem inurunt. Denique recentiorum plurimi corruptum membrum ense rescindendum putant, ne pars sincera trahatur, &ideo nouacula, vel alio instrumento incisorio quicquid peccat &corruptum est resecant. At vero, si omnibus pensitatis, proferre debeam, quid sentiam, ego certe postremum separandi modum reliquis longe praeferendum, maximeque adhibendum suadeo, si caro musculosa altius fuerit infecta. Hoc enim non modo totum illud, quod peccat, citius tollitur, sed recidiua quoque egregie auertitur: vt taceam denique tristia exempla, vbi caustica illa virulenta, vt arsenicum &mercurius sublimatus, externe applicata penetranti acrimonia sua in neruorum systemate saeuissima eaque funesta concitarunt symptomata. VI. Qua ante Quodsi igitur gangraena late proserpens contagio suo operationem funus partis &inde corporis minatur, totumque membrum ad facilitanoccupauit &enecauit, vnicum &securissimum, licet miserum dam illam &crudele est remedium amputatio, seu exstirpatio partis. faciant.