# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 74

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, METHODVS MEDENDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/74

Tununels nlsgues ea lus, discerpto confectae albumine oui conquassato madefiunt & puluere styptico consperguntur, vel liquori styptico immersae ipsis vasis applicantur, quae prout amplitudine differunt, diuersas quoque magnitudine turundas exigunt. IX. Sedato sanguinis fluxu opus est, vt vincula stupefactiua remoueantur, cutis remittenda, quae os & bonam partem laesionis, imo nonnunquam totam contegit: dum enim pelle ista vasa conteguntur, partim & fluens sistitur sanguis, partim & consolidatio promouetur. Hoc fine Venetorum lictores, teste Bartholom. MAGGIO, qui facinoroso homini manum abscindere debent, pellem ad superiora trahunt, post amputationem vero illico laxant & diligenter circa iuncturam consuunt, vulnerique ventrem gallinae morientis adhibent. Quod quidem a GALENI sententia lib. 5. method. non abhorret, vbi sanguinis fluxum ex propriae cutis superpositione refrenari perhibet. In Beigio hic modus admodum est familiaris & multiplici vsu comprobatus: nimirum tibia secta musculus gastrocnemius, vel eius portio adhuc salua non abscinditur, sed a reliqua parte separatur, qua deinde membrum sauciatum obuoluitur, & sic breui tempore sanatio absoluitur. Imposito postea puluinari linteo albumine madefacto ad replendam cauitatem, vesica bubula satis fortis & aquae calidae prius immersa toti trunco obducitur, donec haemorrhagiae metus transiuerit. Tertio vel quarto die remota ligatura iterum puluis stypticus cum albumine mixtus imponendus, operaque danda est, vt indurata & inglutinata emolliantur & eschara decidat: ad quod egregie facit digestiuum ex melle, terebinth. pulu. aristoloch. irid. florent. thure & spiritu vini paratum. Eschara delapsa vel filo vulneris os latis suturis constringendum, vel per emplastra cutis attrahenda: Luxurians & spongiosa caro coercenda est insperso puluere radicis ireos & aluminis vsti. Tandem cicatrix emplastro diapalmae, item de cerussa, nec non vnguento desiccante rubro inducenda est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
