# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 83

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/83

Nostri aegri pes leuiter vulnerabatur cum modica contusione, & postero die, vbi mouebatur corpus coelo sereno & aestuoso ad locum humidum, horror febrilis cum subsequente calore insigni corripiebat: qualis febris species ad erysipelaceam referri debet, quae arthriticis & podagricis valde est frequens atque solennis, & iuxta CELSVM lib. V. cap. 26. magis perniciosa, si leui vulnerationi superuenit. Testatur enim de copia materiae peccantis, quae hunc motum febrilem excitat: quam etiam exinde iudicare possumus, quia patiens catarrhis imbecillitate ventriculi, soda, flatulentiis & variis caput adfligentibus malis per aliquot continuos menses fuit afflictus, antequam vltimo ad fontium vsum pergeret & loco speratae sanitatis tantam calamitatem reportaret. Hanc febrem erysipelaceam vtroque tempore passus est generosus aegrotus; sed in posteriore morbo insignis rubedo fuit in vtroque latere cruris inferioris. Gangraenam hanc fuisse, euentus docuit, sed admodum segnem & lentam, qualis a causa interna, ex ingenti humorum impuritate, sine sensibili dolore, oriri solet. Huius generis exempla videri possunt apud DoDONAEVM medicinal. observ. 30. 33. & 37. His a Dodonaeo notatis adiicere possumus EVGALENI obseruationes, qui pag. 125. in medium affert senem supra septuagenarium, longa moestitia consumtum, in quo vulneratio pedis simul ac semel a pustula leui incipiebat sine praecedente dolore, inflammatione vel febre, & per duodecim hebdomades serpendo tandem interfecit. Apud eundem auctorem videre licet plures historias eorum, qui vlcera gangraenosa & sensim emorientia sine dolore habuerunt. Quod etiam PAVL. BARBETTE in sua chirurgia annotauit, vbi recte meminit, si ex scorbuto sphacelus post maculas subnigras oriatur, partis stuporem & tandem mortificationem sine vllo dolore succedere.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
