# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 85

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/85

Neque illud reticendum, sed potius ceu singulare commemorandum est, carnem, quae noua regenerata est, sensu omni penitus caruisse; quod aliunde vix deriuandum est, quam quod nerui huc decurrentes & sensum facientes, vi putredinis exciderint: quale quid vero non semper accidit, siquidem exemplo paralyseos nerui possunt affici, vel a violenta vulneratione conscindi, & tamen pars adhuc vita & aliquali sanitate frui. Quam in rem notatu dignus est casus, qui in Ephemerid. N. C. dec. II. A. VIII. obs. 171. de puero refertur, cui, praeuia totius corporis lassitudine, defectu virium & capitis dolore, capilli primo defluxerunt, mox suturae cranii ossium a se discesserunt, tandem ad reliquam corporis omnem compagem putredo proserpsit; inter haec tamen esculentorum & potulentorum appetentia cum alui excretione bene constitit, sine dubio, quia praegrandes ad stomachum abeuntes nerui difficilius a munere suo cessant. Tandem quod tribus annis elapsis malum redierit tandemque corpori iam nimis exhausto lethum intulerit, non adeo mirandum esse arbitror; quoniam partes corporis debilitatae facilius, quam sanae, data occasione vitium contrahunt. Quod quidem axioma si vnquam, certe de partibus gangraena & sphacelo tactis valet; vnde ego plures a diris his affectibus restitutos, tandem iisdem mortuos esse animaduerti.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
