# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 86

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, OBSERVATIO. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/86

Accessitus postea medicus aliusque chirurgus, varia applicuerunt remedia, quae tamen vlteriorem sphacelosae corruptionis progressum prohibere non potuerunt, vt potius corruptela, vlterius serpendo non modo totum pollicem, sed & reliquos pedis digitos eadem labe infecerit, omnique sensu & motu priuauerit. Rebus itaque tam misere constitutis duos exscinderunt digitos, partique mortuae vnguenta illinerunt digestiua, ea spe, vt facta suppuratione eo melius mortua a viuis possint separari, partibus vero adiacentibus praeter spirituosa imposuerunt cataplasmata; sed ne his quidem omnibus quidquam praestiterunt. Tandem & ego in re tam ardua & periculi plenissima adscitus primo omnium digitis emortuis a parte sana resecatis non affectae tantum parti, sed toti pedi immediate applicandum curaui hoc epithema spirituosum; Rec. spiritus vini rectif. vnc. duas, camphorae drachmas duas, essent. scordii, myrrhae, spiritus salis ammon. anatica portione drachmas tres, florum salis ammon. martial. drachmam vnam. Huic superadditum fuit emplastrum opodeldoch & cataplasma, cuius parandi modum supra in ipsa medendi methodo praescripsimus. Ex internis remediis commendaui pulueres diaphoretico-nitrosos, camphora remixtos, nec non mixturam analepticam putredini resistentem, quam pariter superiori loco innuimus, per vices hauriendam; idque tam felici successu, vt secuta fuerit suppuratio optimum in sphacelo signum. Nihilo tamen minus, quum remotis hisce remediis, me inscio alia fuerint substituta, accidit proh dolor, vt aucta debilitate & anxietate, grauique terrore aeger animam non multo post exterrore superueniente, spirauerit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
