# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 88

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/88

OBSERVATIO III. Vir sexagenarius, temperamenti melancholici, qui ob genus vitae sedentarium & largam ciborum crassiorum comestionem saepe molesta alui adstrictione laborabat, intensissima quondam hieme iter aliquot miliarium faciebat; quo peracto praeter omnem exspectationem de nocte in vltimo digiti minimi articulo crudelissimo dolore cum rubore ac tumore iuncto corripiebatur. Adsociabat se febris cum calore intensissimo viriumque praecipiti lapsu, & breui tumor totum occupabat brachium, quod mox nigrescebat. Articulus, vbi dolor exordium sumserat, examinatus omni sensu priuatus deprehendebatur; hinc forcipe eius amputatio erat peragenda. Ne autem pestifera labes vlterius serperet & similis emoriendi necessitas adnexis etiam partibus immineret, toti brachio calide duplicatis linteis spiritus vini camphoratus & vrina humana, in qua sufficiens salis ammoniaci & vitrioli quantitas soluta erat, diligenter fuit applicata. Interne crebrius exhibebatur nitrum praeparatum cum camphora, & tinctura bezoardica cum spiritu cornu cerui & nitri remixta. Nec denique potiones analepticae confortantes ex aquis destillatis & pulueribus cordialibus omittebantur; idque per Dei gratiam hisce remediis obtinebatur, vt intra quatuor septimanas aeger sanitati plenarie restitueretur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
