# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 89

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/89

2) Dein etiam hac morbi historia confirmamur, senibus maxime tales sanguinis & humorum stagnationes esse familiares, qui ob plenum crassumque victum & exercitationem corporis omissam multis impuris, viscidis & difficulter mobilibus succis scatent. Neque minus partes extremae tendinosae prae aliis ad talem labem concipiendam sunt dispositae, quia in ipsis, ceu a corde remotissimis plerumque tardior solet esse fluidorum circuitus. Quod autem febris iungatur, haec videtur esse ratio, quoniam particulae malignae indolis putridae a venis vasculisque lymphaticis resorptae, cum sanguine communicantur, cuius totam massam inquinant &, nisi cito remediis, sordium malignarum exspirationem promouentibus internis succuramus, in eundem putredinosum motum coniiciunt. 3) Digiti articulum, tanquam partem emortuam & viuis non amplius adnumerandam resecandum curauimus, ne Et notabile est, putredo ad proximas regiones pertingat. ipsam naturam emortui a viuo & sano separationem indicare, quod non modo exinde apparet, quod circulus ruber exquisiti sensus inter sanam atque mortuam carnem, & materia albicans puris spissioris instar emergat, verum etiam integra saepius membra, quod mirabile videtur, a corpore seiungantur. Sic integrum brachium, sine vitae periculo, solius naturae beneficio separatum legitur in THOM. BARTHOLINI bistor. anatom. 69. cent. 1. & 5. histor. 63. item in CATTIER observ. 13. Memorabilis quoque est casus, cuius mentionem facit NICOL. TVLPIVS lib. 4. observ. 51. de consule septuagenario, qui tibia laborauit adeo corrupta, vt medicus & chirurgus eius exstirpationem, ceu vnicum vitam conseruandi remedium commendauerint: quibus tamen monitis cum parere negauit vir imperio adsuetus, sed misere perire maluit; factum est, vt tendinibus ac neruis ob diutinam moram ab acri pure erosis, totus (Hossm. Syst. T. IV. P. 5.) totus pes vitiatus sedibus suis exciderit, & aeger vitam reportauerit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
