Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 92
Unproofread scanNot analysed yet
Primo papulae quae efflorescunt, cum corrugatione, aspredine &ariditate cutis iunctae sunt. Deinceps nullum exanthema tam mobilis est naturae, vt tam crebro &tam celeriter ad interiora relabatur, &interposita mora denuo prodeat, quam hoc purpuraceum: neque vllum tam crebro, intercurrente mox aestu, mox refrigerio, mox pruritu &punctura in corpore se prodit, quam purpura. Ceterum, omnes exanthematum species, in omnibus aeque corporis regionibus &tractibus in conspectum prodeunt; purpura vero potissimum in collo, pectore, dorso &manibus se manifestat, rarissime partes inferiores occupans: quibus peculiaribus notis a variolis, morbillis, petechiis, maculis scorbuticis, rosaliis, febre vrticata, herpete, scabie, phlyctene, impetigine &c. discernitur facillime. III. Efflorescentiae in purpura multum etiam inter se ratione magnitudinis, figurae &coloris differunt. Papulae enim, quae prodeunt, quandoque rubro, quandoque albo colore tinctae sunt; vnde purpura distingui solet in rubram &albam. Illa vesiculas habet magis vel minus latas, quae liquorem continent: alba vero nullas habet vesiculas, sed nodulos profunde in cute haerentes, milii figuram referentes, ad tactum asperos, humore spissiusculo, quasi purulento infarctos; vnde purpura alba miliaris dicitur. Praeterea, purpura magis vel minus benigna &maligna obseruatur. Maligna est affectio magis acuta, cum febre continua &naturae admodum infensis symptomatibus iuncta: benigna vero diutius sine febre durat, &non adeo vitae infestis se manifestat symptomatibus, atque his potissimum notis incedit &progreditur. Praecedit leuis horripilatio, quam subsequitur corporis exaestuatio, cum languore viriumque interdum apud imbecilliores ad lipothymiam usque deiectione. Praecordia stringuntur &pectus angitur, adsunt alta suspiria, anxietates, inquietudines, vigiliae, vel somnus mirum laboriosus &interturbatus. Aestus &compunctorius sensus in dorso percipitur, alternante frigoris, horroris &caloris intra cutim affectione, in vola manuum maxime sensili. puerperis lochiorum fluxus retinetur, &lac e mammis resorbetur ac stillare cessat. His succedit cutis asperitas &instar anserinae corrugatio, exsurgentibus innumeris papulis, siue albis, siue rubris, siue utrisque sibi inuicem appositis, milii semen figura &exiguitate referentibus, quae primum collum, deinde pectus &dorsum, ac postea brachia &manus occupant &obsident.