# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 92

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/92

Primo papulae quae efflorescunt, cum corrugatione, aspredine & ariditate cutis iunctae sunt. Deinceps nullum exanthema tam mobilis est naturae, vt tam crebro & tam celeriter ad interiora relabatur, & interposita mora denuo prodeat, quam hoc purpuraceum: neque vllum tam crebro, intercurrente mox aestu, mox refrigerio, mox pruritu & punctura in corpore se prodit, quam purpura. Ceterum, omnes exanthematum species, in omnibus aeque corporis regionibus & tractibus in conspectum prodeunt; purpura vero potissimum in collo, pectore, dorso & manibus se manifestat, rarissime partes inferiores occupans: quibus peculiaribus notis a variolis, morbillis, petechiis, maculis scorbuticis, rosaliis, febre vrticata, herpete, scabie, phlyctene, impetigine &c. discernitur facillime. III. Efflorescentiae in purpura multum etiam inter se ratione magnitudinis, figurae & coloris differunt. Papulae enim, quae prodeunt, quandoque rubro, quandoque albo colore tinctae sunt; vnde purpura distingui solet in rubram & albam. Illa vesiculas habet magis vel minus latas, quae liquorem continent: alba vero nullas habet vesiculas, sed nodulos profunde in cute haerentes, milii figuram referentes, ad tactum asperos, humore spissiusculo, quasi purulento infarctos; vnde purpura alba miliaris dicitur. Praeterea, purpura magis vel minus benigna & maligna obseruatur. Maligna est affectio magis acuta, cum febre continua & naturae admodum infensis symptomatibus iuncta: benigna vero diutius sine febre durat, & non adeo vitae infestis se manifestat symptomatibus, atque his potissimum notis incedit & progreditur. Praecedit leuis horripilatio, quam subsequitur corporis exaestuatio, cum languore viriumque interdum apud imbecilliores ad lipothymiam usque deiectione. Praecordia stringuntur & pectus angitur, adsunt alta suspiria, anxietates, inquietudines, vigiliae, vel somnus mirum laboriosus & interturbatus. Aestus & compunctorius sensus in dorso percipitur, alternante frigoris, horroris & caloris intra cutim affectione, in vola manuum maxime sensili. puerperis lochiorum fluxus retinetur, & lac e mammis resorbetur ac stillare cessat. His succedit cutis asperitas & instar anserinae corrugatio, exsurgentibus innumeris papulis, siue albis, siue rubris, siue utrisque sibi inuicem appositis, milii semen figura & exiguitate referentibus, quae primum collum, deinde pectus & dorsum, ac postea brachia & manus occupant & obsident.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
