# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 94

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/94

Haec enim omnia subindicant, non adeo enormi aegrum detineri imbecillitate, sed inesse adhuc solidis partibus motricem energiam motuumque vigorem, neque vniuersam sanguinis & humorum lymphaticorum temperiem destructam esse; vt adeo, hanc ob caussam materia hostilis peregrina iugiter & aequabiliter a vitalium humorum consortio separetur, & ex interioribus ad exteriora ablegetur Contra, aliter res sese habet in purpura magis maligna, vbi efflorescentiis sufficienter comparentibus, pulsus seruat praeternaturalem celeritatem, nec somnus redit, nec inquietudo sedatur, nec respiratio liberius succedit. Dein quoque vtplurimum nimiae seri per sudores fiunt profusiones, qui, si statim sub initium & per totum morbi decursum copiosius manant, virium colliquationem & cutis quasi paralyticam resolutionem subindicant. Eiusdem quoque notae sunt vrinae pallidae, tenues & copiosae, vel continuus ad mingendum stimulus, nec non si vrina ante coloratior & crassior reddita, subito limpida, tenuis & pallida prodit, ob spasticam renum & viarum vrinariarum stricturam. §. VII. Praeter haec infausto omine persaepe accidit, vt pustulae purpuraceae modo appareant, modo dispareant, ipsorumque symptomatum atrocia eodem semper infestet gradu: quae omnia robur naturae prostratum, vires deperditas & magni istius nerveo tendinosi ac porosi emunctorii, quo vniuersa sanguinis & humorum massa repurgatur, cutis tonum destructum este testantur, vt ea propter eius extima neruea sensibilior portio, mox spasmo contrahatur & crispetur, mox rursus laxetur & explicetur. Longe vero deterioris indicii est, si materia relapsa interioribus firmius inhaerescit, omnique ad superficiem corporis expulsioni obsistit; quo fit, vt acerbiora reddantur symptomata, pectoris cum suspiriis oppressio intendatur, virium prostratio increscat, praecordiorum cum inquietudine anxietas augeatur, & omnia in peius ruant; vnde etiam omnes qui purpura decedunt, ob eam intro repulsam & inde ortum malorum & pathematum augmentum pereant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
