# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 iii

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/iii

N! exhibeo iam Tibi, B. L. octauum medicinae systematicae tomum, in quo vitiorum externam corporis superficiem adfligentium rationalem pathologiam, solidamque huic superstructam therapiam ex genuinis principiis medico-chirurgicis perspicue traditam inuenies. Nam mihi cum prudentioribus omnis aeui medicis rata semper ac firma fuit sententia, nobilissimam eamque vetustissimam artis salutaris partem, quae chirurgica nominatur & saluberrima externis humani corporis languoribus medendi praecepta tradit, medico cum saude res suas peragenti scitu esse summe necessariam, sine cuius notitia neminem puto vel satis occurrere, vel rite mederi omnibus morbis posse.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
