# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 ix

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CONSPECTVS CAPITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/ix

CAPVT I. CCORDV TO EIVDQVE VERA INDOLE. THESES PATHOLOGICAE. Corbuti nomen tam late nostris temporibus patet adeoque familiare est, vt quaeuis fere chronica passio, si qua ipsi impuritas iungitur, scorbutica adpelletur; hinc nihil in praxi medica est solennius, nihil vsitatius, quam vt cachexia, arthritis, dispnoea, paralysis, erysipelas, colica, atrophia, rheumatismus, purpura aliaeque plures huius generis adfectiones inter scorbuticas numerentur. Quid? quod mos adeo inualuit, vt hodie medici imperitiores, si quando ex certis signis neque morbum nec causam eius rite possunt cognoscere, statim (Hoffm. Syst. T. IV. P. 5. ) tim scorbutum praetendant, & pro causa scorbuticam acrimoniam accusent. Deinceps non raro accidit, vt adfectus quidam saepe plane singularis, cui portentosa spastico-conuulsiva iunguntur symptomata, in artis exercitio occurrat; & tum vsu receptum est, vt illam vel ad fascinum, vel ad malum scorbuticum reiiciant. Horum sententiae plane aduersantur alii nostro tempore non adeo incelebres medici, qui hunc morbum, quem scorbutum nominamus, vel plane negant, vel tantum pro exacerbatione mali hypochondriaci & hysterici venditant; qua in re tamen, vti ex infra dicendis, elucescet, admodum falluntur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
