Latin
vi
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 vi
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit, quod pertinaciores partium externarum laesiones difficilem, vel nullam plane recipiant sanationem, nisi conuenienti interno remediorum vsu perite succurratur: cuius tamen chirurgi plerumque ignari aegrum non modo nihil iuuant, sed etiam in maius periculum saepissime praecipitant. Id quod omnino exinde deriuandum esse arbitror, quia chirurgiae scientia vtplurimum vulgari, empirica &minus rationali methodo tractatur, minimeque pensi habetur, an illam exercens ex anatomes studio partium externarum, vt ossium, musculorum, neruorum, tendinum, membranarum, glandularum, &vasorum structuram, situm &connexionem didicerit, an doctrinam de sanguinis circulo, de viribus, de robore partium, de nutritione &c. calleat, nec ne: quum tamen haec omnia scitu necessaria sint, plurimumque inseruiant, vt quis de externis laesionibus remediorumque tam vsu quam noxa eo melius ferre iudicium possit. Summa igitur gratia habenda est Potentissimo Prussiae Regi, Domino meo longe clementissimo, qui non modo boni publici promouendi causa, sed etiam tuendae militum valetudinis gratia collegium anatomicum chirurgico-medicum multis sumtibus constituit, eidemque Professores in re medica &chirurgica peritissimos praeposuit, vt artis chirurgicae studiosos in rebus anatomicis &rationali morbos tam externos, quam internos sanandi methodo, quantum ad chirurgi officium spectant, omni diligentia instruant atque exerceant.