Latin · Dactylic hexameter
LIBER MISCELLANEORUM., LAUDES LIPSIAE, DULCISSIMAE PATRIAE, ORATIONE SOLLEMNI, HABITA DIE XXV. AUG. A, lines 1.10.152-1.10.193
Friedrich Otto Mencke, Carmina 1.10.152-193
Unproofread scanNot analysed yet
Sint Baccho Thebae, decori sit Roma Gradivo,
Extollat Cytherea suae sublimia Troiae
Moenia, sint duro sua curae Maenala Pani,
Quasque Iovis coniunx olim sibi condidit arces,
Ipsa colat, Spartamque suo de nomine dicat;
Nec quoque nostra iacent viridantia rura potenti
Desolata Deo, est et nostris Numen in agris,
Est auspex, statorque tuos, Philyrea, per hortos,
Quo capias moderante decus, praeque omnibus una
Emineas aliis, longo celsissima muro.
Te Pallas, te Phoebus amat, Charitesque venustae,
Castalidesque suo dignantur Numine Musae.
Hi tibi quaeque serunt sun largis munera dextris,
Altaque Plissiaci defendunt culmina Pindi.
Scilicet aetheriis olim cum quisque Deorum
Sedibus egressus, terrestres viseret oras,
Et turrita suis exquireret oppida sacris,
Fas ubi sit plenis venerari Numen acerris,
Quae colat atque suis faciat dignissima donis,
Auxiliisque iuvet, celsoque extollat Olympo;
Quilibet inde suam tenuit sibi protinus urbem,
Et cinxit muro, dux et consedit in illa,
Ut placuit quaecunque magis, meliusve refulsit,
Et cessit Superis mox praestantissima quaeque,
Nulla tamen Phoebo, qui, celsis ultimus astris
Huc vectus, simili, sed inani, quaesiit ausu
Moenia digna Deo, similique nitescere cultu.
Huc videt ac illuc, totum circumspicit orbem,
Qua rutilus surgit Titan, qua conditur, ora,
Terrestres iteratque vias, secumque Penates
Fert nube instabiles, cupit et sua ponere sacra
Sedibus aeternis, plenas sed conspicit urbes
Numine quasque suo, et rutilo fulgore superbas,
Non iter erranti, nullumque patescere limen,
Conqueritur secum, manet hinc desertus, et haeret
Aethere sub medio, nec, quam sibi deligat urbem
Ex aliis, statuit, quae dulcia rura frequentet,
Mox tamen afflictam subit haec sententia mentem,
Fallere nunc Superos, propriis et viribus uti,
Artificique manu pulcherrima tecta locare,
Turribus alta sacris, quibus splendidiora nec ullus
Monstraret Superum, nec pristina viderit aetas.