Latin · Dactylic hexameter
LIBER MISCELLANEORUM., LAUDES LIPSIAE, DULCISSIMAE PATRIAE, ORATIONE SOLLEMNI, HABITA DIE XXV. AUG. A, lines 1.10.415-1.10.466
Friedrich Otto Mencke, Carmina 1.10.415-466
Unproofread scanNot analysed yet
Te vertas, quocunque libet, quo tramite dulce
Esse putas gradientis iter, risusque iocique,
Et Veneres, Charitesque omnes, zephyrique faventes
Semper erunt comites, semperque sequentur euntem.
Hic lento spatiare gradu, partesque per omnes
Pasce oculos; dedit ampla suis Pomona viretis
Munera, pande manus, veniet tibi sponte, quod optas.
Arbore sunt segetes, sunt poma gravantia ramos,
Carpere quae liceat maturis mitia succis,
Et signis variis, et vivo picta colore,
Poma, nec Italicos tibi conspicienda per hortos.
Hinc auro similes in longis vitibus uvae,
Purpureae, dulci turgentes fruge Lyaei,
Unde vigil messes speraret vinitor amplas,
Hinc suaves pendent cerasi, mulcentque palatum,
Castaneae pendent molles, ac persica poma,
Et pyra, quae pingues, alienis insita ramis,
Accipiunt sucos, laetoque sub aere crescunt
Laetius. Huc etiam tibi fas est vertere vultum,
Falcibus aestivis ubi scissa a corpore matrum
Mala vides generare piros, et in arbore rursus
Nunc alia prunis lapidosa rubescere corna.
Quae tibi sub pedibus tenerae virgulta myricae
Serpere cernis humi, furtim tollentia ramos,
Ne frustra florere putes, namque altius olim
Ista ferent arbusta caput, tollentque sub astra
Proceros apices, novus hinc progerminat hortus,
Hinc nova progenies frugum, novus exit agellus,
Qui recreet, seris faciatque nepotibus umbram.
Musa, quid exiguis coelestia dicere rura
Aggrederis plectris? Sunt haec maiora canentis
Ingenio, et melius, quam possis dicere, splendent.
Quo ruis, et campi quo te duxere patentes?
Iam tibi torpor iners, viridantis et otia ruris
Ossa tenent nimium, dulci te proripe somno,
Mollibus et stratis, non his incumbere fas est;
Collige, quos nitidis sub gramine ludere flores
Cernis imaginibus, violisque rosisque coronas
Necte sacras, niteantque tuis haec serta capillis;
Sic decorata redi, sic longius ire iuvabit.
Horridiora canam, sylvestre decentia Numen,
Pan, nemorum custos, calamos inflare palustres
Qui potes, atque iugis sylvisque vagaris opacis,
Tu quoque, qui teneram gestas, Sylvane, cupressum,
Vos Satyri Faunique omnes, Dryadesque loquaces,
Vosque alii, silvas quibus est habitare voluptas,
Ducite, quae nostris sunt frondosissima terris,
In iuga me faciles, adytis succedere vestris
Me sinite, et vastos nemorum lustrare recessus,
Est nemus antiquum, multa spectabile quercu,
Plissiacos circum quod pandit brachia campos,
Et late perrumpit agros, pratisque dat umbram.