Latin · Dactylic hexameter
LIBER MISCELLANEORUM., LAUDES LIPSIAE, DULCISSIMAE PATRIAE, ORATIONE SOLLEMNI, HABITA DIE XXV. AUG. A, lines 1.10.970-1.10.1013
Friedrich Otto Mencke, Carmina 1.10.970-1013
Unproofread scanNot analysed yet
Haec quoque sic nostrae sint tuta silentia Musae.
At pergat tamen illa loqui, patriaeque nitore
Gaudeat illa suae, filum nec deserat ingens.
Hoc etenim dicatur iners et inutile carmen,
Et Philyres de laude nihil cecinisse putabor,
(Ut videar cecinisse nimis), nisi splendida Vestris
Laudibus, et propriae rapiens praeconia famae,
Nunc quoque sit nostro celebrata Academia cantu.
Dic, licet, excelsam Philyren sub moenibus altis
Laudis habere nihil, nihil esse, quod urbibus olim
Non dederit fortuna suis, sit pauper, et omni
Nuda nimis lauro, sit turpi sordida cultu,
Et nullis dilecta Diis; te, Lipsia, celsae
Efferet ad Superos doctrinae splendor et artis.
Stat senior meritis, cano et venerabilis aevo,
Ter stetit alta suis rediens Academia saeclis,
Ter longum perrupit iter, nec firma lacertos
Destituit virtus, validos nec robora nervos.
Quam semper sit blanda suis, quam mulceat ora
Filiolis, tenero quos dignos sentit amore,
Quos et Phoebus amat, Vos ipsi dicite, longis
Carmina qui stantes captatis nostra coronis,
O Philyres insigne decus! Vos dicit alumnos
Ipsa suos, Vos docta sacris oracula Musis
Et Phoebo cantata docet, castisque Minervae
Vos adytis, magnaeque facit succedere matris
Vos templis, ut blanda suo Vos Numine Pallas
Impleat, atque animos coelestis molliat aura.
Mens mihi saepe stupet, mecum dum cogito summos,
Quos habuit Philurea, viros, quos ampla nitensque
Non patitur doctrina mori; quem nomina docti
MEURERI CROCIque latent, celebrisque MOSELLAE?
Emicuit prisco magnus CAMERARIVS aevo,
PISTORIUSque ingens; at proxima tempora nostris
Dant RECHENBERGOS altos, OLEASque virentes,
Nunc ETTMULLEROS Medicos, RIVOSque fluentes,
Quosque tacere nefas, magnum par CARPZOVIORUM.
Nec quoque Tu nostris numeris intactus abibis,
HEINRICE Illustris, nostris qui nuper in agris
Fulsisti stellas velut inter luna minores,
Iuraque servasti Themidos, poetatis et alta
Stare iubes monumenta Tuae, quo dante redibit
Dextra mihi gravis aere domum, quo laeta superbit
Munere Calliope, dextraeque dat oscula danti.