# Carmina 1.13.85-128

Friedrich Otto Mencke, Carmina, LIBER MISCELLANEORUM., IN FUNERE VIRI AMPLISSIMI, PRAENOBILISSIMI, EXCELLENTISSIMI, IOANNIS, lines 1.13.85-1.13.128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/1.13.85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/1.13.85

Alloquio facili numquam mihi blandior ullus;
Viderit hoc si quis, dixerit esse patrem.
Ingeniumque meum (modo laus sit vera) probabat,
Et iussit studiis fortius ire meis.
Saepe olim nostrae dederam praesagia Musae,
Hic tibi, non alius, respice, Phoebus erit.
Nunc animos vultumque suum demissa, gemensque,
Augurio multum me cecidisse, dolet.
Viveret ille tamen, poterant si nostra, frequenti
Munere quae dederam, flectere tura Deos.
Saepius optavi, longa ut sint tempora vitae,
Tardius ad coeli sidera tendat iter.
Talia non unus fundebam vota; sed idem
Orandi Superos omnibus ardor erat.
Nec potuere aliter, pretium virtutibus istis,
Quibus caput extulerat, qui statuere suum.
O! mihi Maeonii liceat si dicere lingua
Vatis! et ingenio non rudiore canam!
Carmine non aliquis me posset vincere vates,
Dignior haud aliquis iam Tibi praeco foret.
Sive aliquod morum decus est, coliturque placetque
Sanctior ingenuae simplicitatis amor;
Sive peregrinae laudanda peritia linguae,
Quodque fuit raucis os tibi molle sonis;
Ingenium mihi posse prius vocemque putarem,
Quam celebranda meis posse deesse modis.
O talem cur dura virum, cur fata negatis?
Cumque isto rapitis spemque decusque viro?
Sed frustra est, fatis haec exprobrasse, malignae
Sortis in ereptum quae statuere nihil.
Transiit ad Superos; pia mens, compesce dolorem.
Haec desiderii sit tibi meta tui.
Plangis? et invidiae prodis monumenta scelestae?
Nec iuvat, a Superis iam meliora dari?
Sic adeo, ne gutta tibi cadat, optima proles,
Ingenuo patrium quae geris ore decus;
Abice fronte peplum, demissos erige vultus,
Et sine ferales praeteriisse dies.
Dux pater ut desit, patria virtute subinde
Sub meliore tamen cresce parente Deo.
Hic ubi detonuit, vacuatis fulmine coelis,
Mitior in terras, splendidiorque redit.
Auguror, ex istis surget lux aurea nimbis,
Et veniet placido mollior ira Deo.

---

Friedrich Otto Mencke, Carmina. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/menckecarmina_1.xml.
