Latin · Elegiac couplet
LIBER MISCELLANEORUM., IN AUSPICATUM ITER A PRAENOBILISSIMO EXPERIENTISSIMOQUE IOANNE ERNESTO, lines 1.16.45-1.16.86
Friedrich Otto Mencke, Carmina 1.16.45-86
Unproofread scanNot analysed yet
Si, quibus in terris, Tu possis dicere, gens sit
Corpora Phoebeis ignibus usta gerens?
Quaque, scias, se veste tegat Nigrita, mihique
Inde redux mitram sandaliumve feras?
Non ideo nummo Tu sis mihi carior uno,
Non mage, quam fueras ante, beatus eris.
Quae doceas populum, fateor, miracula rerum
Non deerunt vitae tempus in omne Tuae.
Multaque de celsis Memphitidos arcibus orae,
Et gemmis Scythicis, marmoribusque, scies.
Et tabulis depicta novis septem ostia Nili,
Et turres Pharias, Pyramidasque, dabis.
Plenaque Sidonio lectis sub litore conchis,
Plenaque barrino scrinia dente feres.
Forsan et in tanto, quo Lipsia cingitur, orbe,
Qui stupeat dictis, unus et alter erit.
Saepe stupet populus, nec scit Tibi dicere causam;
Saepe fit, ut populi non stupor esse velim.
Visa Tibi reseres, quae nullus viderat umquam;
Ut videas, oculos est habuisse satis.
Sint mihi nummorum, sint arui milia pondo,
Sit mihi, quae possit ducere vela, manus;
Curret ad extremos Garamantas navis et Indos,
Qua ferus arctophylax aegocerosque micat.
Exactisque redux bis senis mensibus, apte,
Quae mihi visa procul, nec mihi visa, loquar.
Et faciam, indocti solus sun fabula vulgi,
Solus et ad Procerum prandia lauta vocer.
Non ita sim laudis nimium popularis avarus;
Nec mihi sit, famam sic peperisse, decus.
Exigui parvique tamen res illa laboris,
Et, vero dicam nomine, vana foret.
Tu, mihi si porro vis dignus honore videri,
Splendida virtutis praemia quaere domi.
Dent Superi, Tu nostra aliquid bona verba valere,
Atque aliquid nostras Tu patiare preces!
Dent Superi, iam nostra magis Tibi Lipsia probetur!
Dent quoque, nobiscum vivere, dulce putes!
Haec ego sed frustra; nec Te gemitusque precesque,
Nostra nec his lacrimis pagina tincta, movent.
Verba mihi video non proficientia perdi,
Verba, licet decies dicta, valere nihil.