# Carmina 1.16.87-128

Friedrich Otto Mencke, Carmina, LIBER MISCELLANEORUM., IN AUSPICATUM ITER A PRAENOBILISSIMO EXPERIENTISSIMOQUE IOANNE ERNESTO, lines 1.16.87-1.16.128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/1.16.87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/1.16.87

Dum loquor, ex nostris iam Te complexibus aufers,
Iamque procul medio diceris ire mari.
Iamque, Tibi, video, quam sim dilectus, et omnem,
Qua me lactabam, spem cecidisse queror;
Et, profugum quondam lacrimans ut Atlantis Ulyssem,
Littore stans oculo Te properante sequor;
Et ventos iubeo querulas Tibi reddere voces;
Vexabunt aures hi, mihi crede, Tuas,
Quis Deus illa Tibi tam ferrea finxerat olim
Pectora? Nascenti quae fuit ursa parens?
Ira agitor totus, nec Te mea commovet ira;
Hoc scio, vix possit durior esse lapis.
Sisque adeo, quia nulla sedet Tibi cura Tuorum,
Sis, volo spumoso praeda vocata mari.
Disce sub insane patriam non spernere ponto,
Et, rate iam fracta, disce manere domi.
Perque procellosae procul hinc vada caeca Charybdis
Volvere, et iratos experiare Deos.
Non ita. Quam vellem non haec mihi dicta, supremis
Nec mea, quae cecini, sint rata vota Diis!
Est quaedam in nostris, est desperatio, verbis;
Non fureret noster, sit nisi magnus, amor.
Iam redeo ad memet, veniamque erroris atrocis,
Ni venia maior forte sit ille, precor.
Teque, peregrini subeuntem littoris oras,
Iam dignum votis ominibusque puto.
Quas petis, optarunt iam multi visere terras;
Ante sed has nulli contigit ire vias.
Illa reservata est Tibi soli gloria, Regis
Illa Tui referas splendida facta Getis;
Quaeque sub ignota latitant tellure metalli
Pondera Tu patriae divitiasque feras.
Nobile prae reliquis iter est ac fertile lauri,
Tam placido quod quis Rege iubente facit.
Non profugo quondam Paeligni ruris alumno,
Nasoni, licuit, qua Tibi, sorte frui.
Ad Bessos abiit Naso, quod iusserit ira
Hoc iter Augusti; Tu, quod amaris, abis.
Ille tulit poenas, Te laus et vota sequuntur,
Et reducis posthac gloria maior erit.
Ique adeo, Tibi fausta viae Dens ipse micansque
Cum socio Pollux Castore signa dabunt.

---

Friedrich Otto Mencke, Carmina. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/menckecarmina_1.xml.
