# Carmina 1.18.43-84

Friedrich Otto Mencke, Carmina, LIBER MISCELLANEORUM., IN NUPTIAS VIRI PRAENOBILISSIMI M. HENRICI CHRISTIANI CRELLII, RECTORIS SCHOLAE, lines 1.18.43-1.18.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/1.18.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/1.18.43

Est mihi, qui somnos et amoena det otia, campus,
Quae placeat summis, est mihi Nympha, Diis;
Redde animam vitamque Tuae, bone nate, parenti,
O Tua luminibus lumina redde meis!
Ne moveare tamen; gemitusque vocantis inanes,
Et dicta haec surdis auribus esse iube.
Sentiat illa, suo tandem confecta dolore,
Esse etiam procul hinc, quos habitemus, agros.
Exemplo discatque Tuo, non spernere natos,
Discat et in prolem blandior esse suam.
Forsitan et grates referent Tibi longa nepotum
Tempora; forte suos tunc magis illa colet.
Tu, quamvis iam saepe Tuis optatus amicis,
Quem Tibi sors dederat, vivere perge loco.
Sunt sua, sunt etiam peregrinis Numina terris,
Ingrediturque aliquis dissita rura Deus.
Fac modo, qui salvum referat Te, missus ab illa
Saepe Tua veniat nuntius inde domo.
Fac modo, fac, fortuna parens Tibi praebeat olim,
Quo viso pereant invida monstra, satis.
Atque Tibi dabit illa satis; modo splendida pergat
Solvere, qua coepit, munera porro manu.
Egregiis si tanta solent virtutibus addi
Praemia, iam, virtus sit Tua quanta, patet.
Illa Tuae quondam fuerat comes unica vitae,
Unica nec posthac desinet esse comes.
Illa, puto, quaecunque ruas fugitivus in arva,
Tunc sciet innumeris Te cumulare bonis.
Hoc quoque crede, suum suspiria moesta parentum,
Optima quod flectat Numina, robur habent.
Vix abit, hinc superas quae non pia vota per auras
Illa Patris secum transferat, ulla dies.
Quid valeant, satis ipse vides, non missa profano
Pectore, quam celso sint rata, vota, Iovi.
Ergo Tibi nunc augur ero: Tibi semper eodem
Sors Tua, dum vives, stabit amoena loco.
Tuque novis semper decoratus fronte coronis,
Persimilisque Tuo conspiciere Patri.
Quaeque Tuis nuper suavissima contigit ulnis,
Mellifluas in Te congeret uxor opes.
Te placidos Venus ipsa docet pulchrosque labores,
Inque sua assiduum Te iubet esse Schola.

---

Friedrich Otto Mencke, Carmina. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/menckecarmina_1.xml.
