# Carmina 1.19.43-76

Friedrich Otto Mencke, Carmina, LIBER MISCELLANEORUM., GRATULATIO AD FRATREM OPTIMUM, CAROLUM OTTONEM MENCKENIUM, DE ACCEPTIS ANNO, lines 1.19.43-1.19.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/1.19.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/1.19.43

Vix sua, si penes hos steterit, det flammea terris
Lumina, vix toto Cynthius orbe micet.
Non ita sublimem spectet Tibi vultus olympum,
Prona sed in vastam frons Tibi staret humum;
Diruta iam Phrygiae iaceant sacra templa Minervae,
Et subito mundi machina fracta cadat;
Omnia barbaricis ruerent eversa sagittis,
Ceu ruit immani turbine quassa domus.
Hos Deus invitis homines formaverat ipsis,
Nam stupidae mallent nomen habere serae.
Utque Deum fallat, longo iam cernitur usu
Gens mala naturam dedidicisse suam.
Iam caput intumuit, torvus riget horror in ore,
Et male compositis aspera lingua sonis.
Quod fuit ante, nihil superest, nisi nomen inane,
Omnis et in toto corpore sensus abest.
Mox, nisi Tu contra steteris, sapientia terris
Aerias repetet, venerat unde, domos.
Et comites secum seret optima Numina, Musas,
Mundus et imperio se reget ipse suo.
Hic, ubi laurigeri steterant palatia Phoebi,
Obruet inclutus sordida prata frutex.
Et lolium steriles inter nascetur avenas,
Nec credas ullos hic habitasse Deos.
Barbara tunc Geticis Scythicisque ferentur ab oris
Numina, cultori perniciosa suo.
Tunc, cui Musa placet, Musam colat exul ametque,
Magnaque dicetur gloria, scire nihil.
Arma cape, o querulis dudum exspectate Camenis,
Arma cape, o Phoebi miles amorque Tui!
Nunc, age, barbariae dabitur Tibi gloria victae,
Nunc pede per turmas non titubante ruas.
Iam sonuere tubae; Tu, sis modo fortis in hostem,
Inter laurigeros, respice, primus eris.

---

Friedrich Otto Mencke, Carmina. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/menckecarmina_1.xml.
