Latin · Elegiac couplet
LIBER MISCELLANEORUM., AD ILLUSTRISSIMUM EXCELLENTISSIMUMQUE DOMINUM BERNARDUM L. B. A ZECH, DYNASTAM
Friedrich Otto Mencke, Carmina 1.21
Unproofread scanNot analysed yet
I nunc, parve liber, quae cernis, fausta capesse
Auspicia, et nuda simplicitate place.
Nilque time, pudeatque nihil te dicere prolem
Menckenii; decoris non habet ille nihil.
I nunc, laurigeros mecum ingressure penates,
Quam sint Heroum lumina blanda, vide.
Praeque aliis unum, praeque omnibus adspice ZECHUM,
Delicias Regis, Saxoniaeque decus.
Et, modo Menckenii doceas te nomine dictum,
Annuet, et facilem porriget ille manum.
Hunc habuit Phoebum quondam Musa, hisque sub umbris
Pulsavit citharas Menckeniana suas.
Et saepe agrestes numeros audiverat ingens
ZECHIUS, indoctum saepe probavit opus.
I nunc, parve liber, simili nunc utere Phoebo,
Atque eadem posthac fata parentis habe.