Latin · Dactylic hexameter
LIBER MISCELLANEORUM., IN NUPTIAS VIRI PERILLUSTRIS ATQUE EXCELLENTISSIMI, DYNASTAE IN DAHLEN, DOMSEN, lines 1.5.1-1.5.42
Friedrich Otto Mencke, Carmina 1.5.1-42
Unproofread scanNot analysed yet
Tuque adeo, cui rore sacro, cui fontis Apollo
Castalii perfudit aquis lavitque capillos
Nascenti, summumque dedit decus esse virorum,
Formosae iam sponse Deae, quo pulchrior alter
Haud Veneris per regna nitet, quoque ardeat omnis
Naiadum Dryadumve chorus, poscatque maritum,
Aggredere o! magnum (non hic TIBI flammeus ima
Permeat ossa calor frustra, volitatque per artus,)
Quod Venerem delectat, opus, viridesque recenti
Gramine, et umbrosos Charitum iuvet ire per hortos,
Et thalamis succede novis, magnusque superbi
Iam dominus dicare tori, quem plurima circum
Gemma micat, Cypriis quondam generata sub undis,
Nexilibusque hederis et muro saepsit eburno,
Dextra Deae. Roseo TIBI iam formosior igne,
Candidiorque suis procul en! Tithonia coniunx
Advehitur bigis, festae praenuntia lucis,
Atque TUAE rutilos super alto vertice frontis,
Et sponsae super ore TUAE, radiosque facesque
Explicat, atque TUOS aeterna lampade custos
Sistitur ante lares. Venerum TIBI turba iocantium,
Et totus iam servit Amor, TIBI flammea soli
Arma gerit, dextraeque satis confisus et arti,
Fert iaculis plenum non exitialibus arcum,
TEque suis notat unum oculis, TEque haeret in uno,
Seque TUA simul ipse manu, simul implicat ulnis;
Nunc sedet ad thalamos, nunc TE comitatur euntem,
Et moles docet ire vias, myrtisque rosisque
Spargit humum, tenerosque ipsis TIBI surgere flores
Sub pedibus violasque facit, mediasque per auras,
Perque TUAS, quibus ipsa suos mutare Camena
Optet agros Phoebusque, domos coelestia iactat
Flamina, et ambrosio nares TIBI mulcet odore,
Milleque TE circum risus et amoena iocorum
Agmina, mille suis modulantes carmina plectris
Convocat, atque TIBI inbet uni plaudere, Nymphas,
Et placidum cantare melos; mox corpore toto
Vertitur, atue humeris pendentem corripit arcum,
Inque TUUM prisco tepidem de vulnere torquet
Confestim nova tela iecur, perque ima calentes
Pectora labuntur flammae, generosaque longo
Corda pererrat amor, seque abdit i ilia, cursu.