# Carmina 1.9.1-56

Friedrich Otto Mencke, Carmina, LIBER MISCELLANEORUM., LESSUS FERALIS IN FUNERE FEMINAE PERILLUSTRIS ET GENEROSISSIMAE DOMINAE AUGUSTAE, lines 1.9.1-1.9.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/1.9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/1.9.1

Ergo tuis rigido si non exusta tremore
Guttula iam superest venis, animosaque virtus
Atque aliquis redit ore vigor, redit acre medullis
Invalidis robur, lacrimosaque fistula voces
Reddit, Musa, suas, fractaeque ad flebile carmen
Sufficiunt citharae, nec frigora dura lacertos,
Nec rigidus gelat offa pavor, sucusve calorve
Exiit atroci percussis fulmine membris,
Pectore nec torpes toto, nec funera summis
Visceribus miseranda geris; nunc planctibus adde
Te sociam, bona Musa, Tui, quo pristina dante
Gaudia captabas, Phoebi, gemitusque loquentes,
Et querulum profunde melos, nunc horrida luctu
Atria, nunc fletu resonantia tecta recenti,
Undantesque domos lacrimis, avulsaque fulcris,
Et iam culminibus viduata palatia summis,
Et trepidos accede Lares, ubi nulla superstes
(Horret enim meminisse animus) splendoris imago
Te capiat prisci, non ille refulgeat auri
Antiquus rutilantis honor, non ampla coruscis
Irradiet gemmis facibusque micantibus aula,
Non ostrum decoret postes, surgensve renidat
Murice fulgenti paries, nec amoena calentis
Leniat intrantem veris nec mulceat aura,
Mollibus aut violis, viridive superbiat ingens
Flore pavimentum, teneris sed marcida spectes
Serta rosis, lauroque putres florente coronas,
Demissasque caput casias, et inane papaver,
Et sparsas Borea segetes et in arbore frondes,
Prolapsasque repente cedros, stantesque cupressos,
Ferali informes habitu, densisque tremendas
Noctibus, obductosque peplo pendento penates,
Ad gelidum stantes tumulum, dominamque rigantes
Fletibus amissam, atque Deos atque astra vocantes
Conscia tam miserae cladis, fortisque ruentis,
Et mixtas querulis totas ploratibus aedes,
Et vacuos flammis thalamos, tristesque Hymenaeos,
Irriguis madidos oculis; huc, pallida, firmo,
Quantum fracta vales, Clio, te proripe gressu,
Et luctus hos esse tuos, et rebus ademptum
Esse scias decus omne tuis, et mollia plectris
Otia raucisonis, fragiles sic triste per artus
Vulnus alas, longasque trahas per saucia curas
Pectora, quaeque dolor tibi carmina suggerit atrox,
Quaeque manu trepidante potes digitisque recurvis,
His moestos solare animos, subitumque gravemque
Excelsae casum tecum indignare columnae,
Et cineres venerare sacros, quos ipsa reponit
Delubris Cytherea suis, Charitesque sepulchris
Magnificis condunt, generis cen nobile flentes
Delicium proprii. Quis enim, quis talia fando
Funera, quis tantas memoransque canensque ruinas,
Temperet a lacrimis? Nec tanti sidus honoris,
Coelesti splendore sacrum, superisque repostum
Sedibus, atque procul sua flammen lumina longis
Dispergens radiis, maculis deforme nec ullis,

---

Friedrich Otto Mencke, Carmina. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/menckecarmina_1.xml.
