Latin · Hendecasyllable
LIBER HENDECASYLLABORUM., GRATULATIO AD VIRUM CONSULTISSIMUM ATQUE PRAENOBELISSIMUM, AUGUSTUM FLORENTEM, lines 2.3.1-2.3.69
Friedrich Otto Mencke, Carmina 2.3.1-69
Unproofread scanNot analysed yet
Dic, quaeso, quid agis? mihi, RIVINE,
Cuius, dic, hominis, Deive cuius,
Hoc sit consilium, quod ad superbos
Doctoris gradiare nunc honores!
Te nostrum pudet amplius sodalem,
Et nostri pudet ordinis vocari?
Et sordet Tibi nunc Tuus Magister?
Hoc ne dissimules, videtur istud,
Est satis manifesta res, negare
Non ausis facile; nec invidere
Me credas Tibi dona digniora,
Nec, fastidia si vel ista subsint,
Durum Te mihi iudicem videri.
Quidni nomina delicatiora,
Et quidni tituli magis decori,
Doctoris titulus, gravi superbus
Forma magnificaque syllabarum,
Et plus mellis habens, amabilisque
Plus et dulcisoni gerens leporis,
Quam vox horridior, parum venusta,
Ac de stercore ficta Barbarorum,
Et contempta palam, gerit Magistri?
Quidni pallioli decus rubentis,
Fulgens purpureo colore vestis,
Et sacris oleum datum capillis,
Spirans Iustitiae sacros odores,
Quidni basia Praesidis pudica,
Quae praebet cupidis Tuis labellis.
Ut Tuae Themidos scias amores,
Ipsi quam placeas novus minister,
Ipsi quam placeant Tui lepores,
Per Te quam cupiat magis timeri;
Et Quidni Themidos manu paratae,
Et nexae pretiosiore pulchre
Magni munere Numinis coronae,
Molles, conspicuae, comis nitentes,
Quales non facile decentiores
Ullus necteret artifex peritus,
Quales nec facile venustiores,
Quales floribus elegantiores,
Cum solenne redit sacrum Sophiae,
Et taedas male fida nuptiarum
Incendit, sociosque amasiosque,
Contemnens veteres, novos coronat,
Vix Sophia suis liget Magistris;
Haec quidni placeant, Tibi, RIVINE,
Haec quidni placeant, magis probesque,
Quam cum Philosophus, gravis Decanus,
Per nimbos medios, nivesque tristes,
Infenso Iove, murmurante Phoebo,
Brumali rigidis gelu Camenis,
Phoebeaque parum virente lauro,
Dum canet Februarius nivosus,
Ducit ad steriles suas cathedras,
Vix lictore sequente, Candidatos,
Et pulchros sapientiae colores,
Et quam splendida iura sint Magistri,
Et quam suave sit, in sinu Sophiae
Molli ludere palpitatione,
Inculcat bene, pulpito crepante,
Tunc Aristotelis libro recluso,
Occlusoque iterum satis severe,
Monstrat, quo recubet Sophia lecto,
Tunc omni sine basiatione,
Ac omni sine pallii decore,
Aptari iubet annulos sinistrae,
Ornatosque satis suo smaragdo,
Tandem voce gravi, vocat creatos,
Eheu! nomen iners! vocat Magistros.