# Carmina 2.5.64-137

Friedrich Otto Mencke, Carmina, LIBER HENDECASYLLABORUM., GRATULATIO AD VIRUM CLARISSIMUM, NOBILISSIMUM, ORNATISSIMUMQUE, IOANNEM AROLUM, lines 2.5.64-2.5.137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/2.5.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/2.5.64

Haec audaculus audiens puellus,
Aures arrigit, intumetque fastu,
Iam cunctas sibi devorasse musas,
Cunctas egregias videtur artes;
Tam pauci putat esse rem laboris,
Artes discere, quam patrare crimen;
Lectis sarcinulis abit repente,
It, currit, properat, ruit, volatque,
Et Phoebi sacra gressibus profanis,
Musarumque chorum irruit domosque,
Invasisque scholis, adest alumnus;
Miratur, stupet, audiens peritos
Non audita sibi loqui magistros;
Audendum tamen est, iubetque fastus
Non desistere, praecipit magister.
Nunc ulnis Schmidio incubans utrisque,
Ac inter medios sedens Donatos,
Dum scalpit caput, atque rodit ungues,
Discit cuncta puer, tenet repente,
Quae sint ingenio fatis misello,
Paucis mensibus, et quasi iocando,
Unius spatio nec absoluto
Anni; iam satis est, satis scholarum,
Nunc non amplius est opus magistro,
Ipse est doctior omnibus magistris,
Nec, quod nesciat ipse, paedagogi
In scholis poterunt novum docere,
Cuncta scit melius per, nec unum
Se iurat venerabilis Donati
Ignorare modumque regulamque,
Cunctas, si placeat, refert rogatus,
Et pleno recitare novit ore
Omnes Grammaticosque Rhetoresque,
Et prisci Criticos et huius aevi,
Et quoscunque velis, nec haesitabit,
Scit casus numerare paginasque,
Declinare bene atque coniugare,
Et proponere cuncta scit latine.
Sic rudi subito fit ex asello,
Quem vix credideras habere sensum,
Vix ullam cerebri salisve micam,
Perruptis latebris scholae morosae,
Membris omnibus affabre dolato,
Ac dulci ferula deasciato,
Fit doctus subito, fit eruditus;
Fastidit reliquas minutiarum,
Quae molle ingenium nimis fatigant,
Nugas tam steriles; adest repente
In nostris Academiae theatris,
Huc illuc oculos, suisque doctis
Plenum quisquiliis caput retorquet,
Et mundi stupidus stupet stupore,
Et luto meliore se superbit
Effictum, stupidis datumque terris,
Et doctis reliquis suam minatur,
Se tollente caput, malam ruinam.
Sic duri impatiens iugi scholaeque,
Alis evolat impotens in auram,
Dulces delicias petit decusque
Libertatis, amat suus vocari,
Inter nos medius stat hic repente,
Stat cinctus gladio latus superbe,
Stat manu gladium tenens sinistra,
Qui, molles humeros recens revinctus,
Dum fulget rutilo novus metallo,
Dum mittit radios procul nitentes,
Cunctas ille puer vias pererrat,
Ex prima spatiatus in secundam,
Tunc in primam iterum, dein fecundam,
Centiesque ita, centiesque rursus,
Et ventos medios secans Iovemque,
Omnibus tumefactus ipse ventis,
Et cunctos Boreas, Favoniosque,
Vulturnosque gerens suos et Austros,

---

Friedrich Otto Mencke, Carmina. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/menckecarmina_1.xml.
