Latin · Hendecasyllable
LIBER HENDECASYLLABORUM., GRATULATIO AD VIRUM PRAENOBILISSIMUM, PRAECLARISSIMUMQUE, HENR. CHRIST, lines 2.7.1-2.7.65
Friedrich Otto Mencke, Carmina 2.7.1-65
Unproofread scanNot analysed yet
At Tu, qui patrios diu per agros
Tam pulchro steteras venustus ostro,
Ceu flos fructiferi decorus horti,
Quem nuper teneris tenebat ulnis,
Quem blando Philyre fovebat ore,
Quem molli gremio recepit unum,
Et suis oculis notavit unum,
Et pictis thalamis locavit unum,
Et sertis nitidis recinxit unum,
Quo nil pulchrius ipsa suaviusque,
Quo nil iunctius ipsa belliusque,
Nil iucundius elegantiusque,
Nil praestantius expetitiusque,
Melleumque magis, magisque mite,
Et magis sibi dixit esse dulce,
Quem tunc delicias suas decusque
Immortale suum volebat esse,
At Tu tam placidae bonaeque matris,
Tam nati cupidae sui parentis,
Tam largae, facilis, piae, benignae,
Blandae, munificae, atque liberalis,
In Te non animos gerentis atros,
Nil hostiliter et periculose,
Nil fraudis meditantis et minarum,
Qua qui nascitur, unus est beatus,
Quae ditissima tot suis alumnis
Ultro munera praebet et coronas,
Et Te prae reliquis in altiorem
Iam dudum posuit benigna sedem,
Et plenas Tibi fert manus, et olim
Promisit meliora se daturam,
At huius fugies, at evolabis
Amplexu placido, pio, tenaci,
Et victu ambrosio, sinuque molli?
Et nunc Tu veteres, Tibique cultos,
Laudatos totiens et approbatos,
Et notos Tibi, deseres penates?
Et guttas oculis frequentiores,
Dum paras abitum, exprimi paternis,
Et totam in gemitus, gravesque luctus,
Et totam in lacrimas, genis fluentes,
Curas, sollicitudines, querelas,
Eheu! quam miseras, abire matrem,
Et fratres male singulis precari,
Quotquot Pindus habet ferax, et arces
Quotquot Pierias colunt, Camenis,
Ni fratri remoram ferant eunti,
Supremumque Tibi vale negare,
Immota poteris videre fronte?
Et tunc pectore pertinaciori,
Incepti nimis heu! nimis tenaci,
Tu mollescere nescies, triplexque
Servabis cute duriore callum?
Et nos Tu nihili putabis omnes?
Theseasque Tuos, Tuosque Nisos,
Damonasque Tuos, Tuos Patroclos,
Qui Tecum Philyres latent iisdem
Et miscere iocos solent sub umbris,
Quos praesens Tibi dextra, quos amores
Aeternum stabili sodalitatis
Quondam foedere iunxerant amicos,
Quos ipse ingenuos probas amicos,
Et quos Tu manibus lubens utrisque,
Ex nutu modo fiat id Deorum,
Hinc Tecum traheres procul volentes?