Latin · Hendecasyllable
LIBER HENDECASYLLABORUM., IN NUMMULARIUM QUENDAM, ABITUM LIPSIA PARANTEM.
Friedrich Otto Mencke, Carmina 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
De te quid statuam, cupis doceri?
Quo sis ingenio, rogasne? Dicam,
Nec te blanditiis, Amice, fallam.
Est, est ingenium tuum profecto
Arti, quam sequeris, favens et aptum,
Est, inquam, varium, parumque constans,
Partes se facile movens in omnes,
Nunc has, nunc alias, amans figuras,
Nunc hos, nunc alios, probans penates,
Est mutabilius chamaeleonte,
Est versatilius rota molari,
Cauda mobilius canis tenelli,
Nil diu Tibi, nil solet placere,
Quantumvis nitidum sit et venustum,
Delectetque alios, statim sed omne
Elabi manibus sinis, fugisque;
Quae laudas hodie, colis, probasque,
Cras damnas eadem, Tibique sordent.
Talem scilicet esse te, docemur
Ista, quam subito, sciente nullo,
His muris agitas, profectione.
Vix Te Lipsia viderat per annum,
Vix et viderat una te taberna,
Mutatusve Tibi subinde nummo
Vix nummus; satis hic tibi peractum,
Mutatumque satis, putas, migrasque
Iam terras fugitivus in remotas.
Excedas igitur, Tuasque tecum,
O vaferrime nummulariorum,
Duc arti proprias Tuae tabellas,
Illas non maculis coinquinatas,
Sed laeves, nitidas, novas, tabellas,
Has tecum cape, paginaeque cunctae
Semper nominibus bonis, opimis,
Fac, et faenore turgeant honesto.