Latin
front.3.1 to front.3.2
Friedrich Otto Mencke, Carmina front.3.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
TAndem, deliberantem diu, et contraria maxime consilia volventem, nec, quid de publico Lectorum iudicio sperandum sit, sat certo decernentem, ad edendum hoc quicquid est iuvenilis musae, nescio, nimiusne amor mei, an plausus popularis quaedam spes inanis, an mos inveteratus saeculi, permovit. Neque vero, quod facere hoc ipso tempore non infimi subsellii Poetas video, quaerendum nugis hisce meis patronum, aut, si mavis, praeconem, putavi, sive quod destitutum me, qui rogati id muneris susciperent, amicis intelligerem, sive quod ridiculum existimarem, per alios id agere, quod agere sine nota immodestiae tu ipse nequeas. Nam, si quos forte ex plebe media egregie fallit emendicatum illud laudatoris tui, ad id conducti, iudicium, et in ipsa fronte carminum ambitiosius sic splendet viva illa Ovidii nostrorum temporum imago, erunt tamen ex prudentioribus, quibus ista vanae ostentationis palliola haud parum sordeant, et qui indignam liberali ingenio hanc ex manibus vulgi laureolas extorquendi rationem putent. Me quidem, quae olim scribere, et edere seorsim, non puduit, nec nunc publicare coniunctim pudet. Et iniurium mihi videtur, ita aequitati Lectorum diffidere, ut, nisi aliorum exemplo admoniti, nostra haec, fortasse aliqua ex parte tolerabilia, abiecturi penitus putentur. Malim ego omni virorum optimorum laude carere, quam non sponte laudantes audire; quod saepius viderim, evanescere subito mercenarium hunc plausum, et in contemptum facile converti. Nuda igitur, inornata, non fucosis pigmentis aspersa, non purpureo vestitu decorata, non hederis signata, sed omni turba acclamantium, sed praesidio ac defensore omni destituta, in tuum, Lector, conspectum prodire nostra haec Carmina iubemus. Quae si quis esse eiusmodi existimet, ut potius servari domi, quam in tanta Poetarum nostri aevi multitudine emitti foras, debuerint, is, si illud simul cogitet, quam sit naturale humanis ingeniis, sua maioris, quam sit ex merito ipsorum, aestimare, et gloriolae aliquid etiam ex minimis sperare, forsan tam aequus erit, ut inter alios aetatis nostrae poetillas, non tales sane, quibus musa nostra palmam cedat, nos patienter ferat.