# Carmina front.3.3-4

Friedrich Otto Mencke, Carmina, front.3.3 to front.3.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/front.3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/front.3.3

Iuvenilia sunt, quae tradimus, vel hoc ipso nomine excusationis aliquid penes eos habitura, quos carminum austera quaedam gravitas, et quoddam in iunctura vocum senile robur, delectat. Penes eos, inquam, qui, nihil ad poesin vim naturae facere, nihil ignes illos, in ipsis ossibus ac venis insidentes, nihil impetum ingenii motusque vehementes, sed omnia hic ad severas quasdam artis regulas, ad scholastica illa dicendi scribendique praecepta, ad conquisitos undique verborum ac sententiarum flosculos, denique ad diuturnam, nec distinctam intervallis ullis, exercitationem, redire, satis sibi temere persuadent. Quorum si tantum valeat iudicium, ut, nisi qui sit usu longo, aut in horridi magistri schola frigida, formatus, Poeta dici nemo possit; iam, qui factum sit, ue iuvenilia haec nostra, sanguine adhuc satis calente scripta, et effusa magis, quam elaborata, Carmina, inter eos ipsos, penes quos de omni Poetarum arte auctoritas existimandi est, invenirent subinde laudatores suos, tamque benigne de facultatibus meis praestantissimi quique Viri iudicarent, ut, eorum suffragio, in sacris Academiae sollemnioribus Poetae publici mihi persona imponeretur, ipse miror. Quod, etsi non tam meis meritis, quam Poetarum, quos Lipsia haec nostra alit, paucitati, tribuam, ad id tamen valet, ut nostrum haec edendi consilium aliqua ex parte penes aequiores iudices defendat, et adversus malevolorum, si qui forsan occulte nos petent, acerbiores sententias magni esse loco munimenti possit. Qualia haec cunque sint, quae olim, ita ferente stimulo naturae, lusimus, saltem, quod in omni genere Poetices exempla veterum, in augusto illo et magnifico, quo facta splendida Heroum canimus, Vergilium, in molliori illo et magis humili, quod Elegorum est, Ovidium, in Hendecasyllabis, facili prae ceteris et ioculari carmine, Catullum, imitandos mihi, et, si fieri posset, exprimendos, duxerim, id nemo unus reprehendet. Est enim, quicquid indoctum Poetarum vulgus somniet, gratia omnis suavitasque carminis in artificio illo prorsus insigni atque singulari posita, quo priscis omnis elegantiae magistris similes efficimur, et, quaecunque in his pulchra ac venusta sunt, nostro ita ingenio accommodare, ut accommodare non videamur, scimus.

---

Friedrich Otto Mencke, Carmina. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/menckecarmina_1.xml.
