# Carmina front.3.7-8

Friedrich Otto Mencke, Carmina, front.3.7 to front.3.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/front.3.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/front.3.7

Vae arti illi nobili, et in praestantissimo Deorum dono habendae, si ab eo, quod est fetidum, et bonis omnibus abominandum, magna ei commendatio sit exspectanda. Quin illi mihi de iuventute tenera mereri optime videntur, quorum suasu et consilio turpes illi morum corruptores scholarum publicarum exulare finibus iubentur. Praestat enim, non addisci voces aliquot Latinas, quae et ipsae peti aliunde possunt, quam integritati morum labem gravem, et vix ullo eluendam tempore, inferri. Praeterea, si quid de meis gloriari licet, id mihi maxime cavendum duxi, ne, si quando Satura scribenda esset, haec aliorum famam peteret, eorum inprimis, qui sunt recte laudabiliterque actorum in civitate nostra laudem consecuti. Nam, si eos tetigi subinde, quos bonus quisque iusto odio prosequitur, et mille saturis dignissimos existimat, quis, nisi illorum similis quodam modo, factum hoc vituperet? Ut hinc parum mirer, Carmen illud nostrum, in ignobile genus hominum, quos rabulas et leguleios vocat Tullius, natos emungendis patrimoniis, ante paucos annos scriptum, ita horribilem illum latrunculorum exercitum adversus me in arma concitasse, ut, audito tantum meo nomine, difficile sibi a furore temperarent, et funesta in me miserum consilia conferrent, nec abesset multum, quin capitalis criminis publice me reum facerent. Quae etsi nihil me moverunt primum, quippe, id adiunctum famae meae, iudicantem, quod ei sit a contemptissimis omnium mortalium detractum; postea tamen, cum illi ad ferociam insignem incredibili audacia hanc, propriam arti suae, malitiam adiicerent, ut omni eloquentiae forensi, et gravissimis illis causarum patronis, quorum cura et labore salutari ipsa rerum publicarum salus sustentatur, contumeliosissime a me maledictum criminarentur, id ipsum, fateor, me vehementissime momordit, et magis, quam quaeque atrocissima iniuria, afflixit, quod mihi invidiam conflari penes eos intelligerem, quorum et auctoritatem veneror, et sapientiam agnosco, et in tuenda inter homines iustitia, incomparabili Deorum munere, dexteritatem et solertiam tacita admiratione prosequor.

---

Friedrich Otto Mencke, Carmina. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/menckecarmina_1.xml.
