Latin
CAPVT IV
Friedrich von Monau, Bronchotome 15
Unproofread scanNot analysed yet
Cui bono Laryngem adeò affabrè variis e partibus compaginari mirabilis Naturae ἀπαιδέυτου καὶ δυμαθούσης (ò aurea tripodis Epidemici oraculat) industria voluit tàm communibus quàm propriis; vasis puta triplicibus, ac musculis insuper, membranis, &cartilaginibus. Ac VASA sanè, pro sui alimonia venas quidem ut canales ab hepate obtinuit per utramque jugularem à dextra sinistraque accurrentes: pro vita arterias ope carotidum adproperantes. Quos autem pro sensu accepit, nervi plurimum admirationis compagi gutturali addunt; à sexta syzygia cerebrali tota ejus longitudine decurrentes, varios interim ramos dispergentes, indè sub thorace se immergunt bifurcati posteriùs juxta vertebras, undè constalis postea ramus est: anteriùs verò iterum in ramum &stomachicum, &alterum, qui laryngi se mancipat, dividuntur. Dexter sane circa axillarem arteriam intorquetur, ad coeliacamque incurvatur ubi &illa, indeque elegantissimè sursum reflectitur, musculisque inseritur. Tamque stupendum naturae machinamentum ipsi ταλινδρομοῦνης sunt, quibus incisis animal aut ἡμίφωνον aut ἄφωνον evadit.