Latin
CAPVT IV
Friedrich von Monau, Bronchotome 17
Unproofread scanNot analysed yet
Qui Qvatuor in super addere gestiunt, sic (utinam sine istius Anatomicorum choragi praejudicio) censent; decem thyroidi, octo verò arytęnoidi dari ancillantes. Priorum octo dilatant, reliqui duo claudunt. Illud agunt Sternohyoideus &stylohyoideus, longi sanè, exiles tamen &graciles: ac lati brevesque totidem, Hyorhyroideus &Cricothyroideus. Adstrictorum autem thyroides cartilago mittit paria duo Acanthoidum (quos nemo sanè Anatomicorum praeter nostrum nominavit Chirurgum) traversantium. Aperiunt igitur crycoarytaenoideus posterior, &lateralis: claudit verò Thyorarytęnoideus, uterque, ut priores (ne quid numeranti desit) pariatus.