# Bronchotome 20

Friedrich von Monau, Bronchotome, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/20

usu dicto capite disces suo loco, pulmones occupant, & eorum parenchymati implantantur passim, Bronchiorum nomen obtinentes, perpetim gratia jugiter pererraturi aëris patulae; quas & quadratas quandoque, non modò teretes, ὡς ἐπὶ τὸ πλεῖστον fieri quod amat, observatas scimus. Membranas autem bronchicas communes propriae que sunt: illae geminae, interna, cui oesophagus, lingua, palatumque adeò ipsum participat: externa altera, mollior & gracilior. Crassiorem verò esse decebar internam, ne praeterlabentium humorum acredine exulceraretur: siccam verò non nihil pro commotiore vocis sono. certè is ab excessu humoris subraucus: siccitatis autem asper nimis & stridulus efficitur. Tunica, propria membrana, (non nemini liga mentum habita) duplex & ipsa est. Posterior puta, quae juxta bronchi longitudinem decurrens extremitates angulorum gutturalium colligat & connectit, pro voce vel dilatanda vel constrinTunigenda. Tunicarum altera anterior est, tot in partes divisa quot annulorum interstitia sunt, quos illa connectit non adeò strictè sanè, ut aorta non elongari & contrahi plus minusve queat quàm convenit laryngi, pro aëre vocali.

---

Friedrich von Monau, Bronchotome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Bronchotome.
