Latin
CAPVT
Friedrich von Monau, Bronchotome 23
Unproofread scanNot analysed yet
Ut autem sub laryngi adfixa trachea refert grande quoddam &in fluxum veluti diductum cornu: ita supra eam apophysis est catafracta, Epiglotiis dicta à situ inferiore, quasi Lingulam dixisses. neque durus nimis aut mollis esse cùm deberet Larynx, sed mediocri, &aliquid utrinque participante corpore, solius vocis gratia id fuit, quam vel os vel carò commodùm non effinxisset. Cartilago enim ossis naturae, membrana autem carnis nonnihil accedens, proportionem agentis ac patientis adpositè conciliat. Neque dispar bronchi ratio est, qui corpus veluti fistulae constituit instrumenti Musici, cavum, teres, ac in longitudinem deductum. Curvus enim factus est tàm aëris quàm fuliginum, illius recipiendi, harum emittendarum caussa; rotundus autem, ut paullum loci occupans, plutimum tamen aëris, ex ejus figurae ingenio, caperet: inaequalis autem annulorum ratione, intra quorum singula paria sulci veluti quidam membro infinduntur, quem paenè in modum plicae &rugae cornuum caprillorum; ut extento &flexo collo, meliùs tàm extenderentur &constringerentur, quàm elongarentur &abbreviarentur.