Latin
CAPVT IX
Friedrich von Monau, Bronchotome 31
Unproofread scanNot analysed yet
Puella nimirum seu famula annorum forsitan quinque &viginti, devolvens portam aedium infernam, pro heri è periculo accurrentis introitu, quem insequentes sclopporum etiam pilis petebant, una earum tacta est, indeque fractus larynx, &ejus imprimis cartilago thyroides fuit, ejusque lateris superior pars tracheae, gutture fisso &colli musculis, confringendo angulum quoque dextrae omoplatae inferiorem: pila sub cute sociis plusculis granulis restite, undè extremus musculorum &membranarum viciniae dolor oriebatur. Incisione per Chirurgum ibi facta, &indidem extractis corporibus noxiis, contraria insuper incisio addita, quasi emissorii vice est, excrementorum vulneri expurgandorum gratia. Tumore autem &inflammatione tanta à vulnere obortis, ut suffocatio sine dubio illicò fuisset subsecuta, nisi in arteriam asperam sipho statim plumbeus immissus fuisset, via respirationi facta; quae inibi etiam, dum cessarent haec symptomata (id quod intra hebdomades treis vix fiebat) relinquebatur.