# Bronchotome 31

Friedrich von Monau, Bronchotome, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/31

Puella nimirum seu famula annorum forsitan quinque & viginti, devolvens portam aedium infernam, pro heri è periculo accurrentis introitu, quem insequentes sclopporum etiam pilis petebant, una earum tacta est, indeque fractus larynx, & ejus imprimis cartilago thyroides fuit, ejusque lateris superior pars tracheae, gutture fisso & colli musculis, confringendo angulum quoque dextrae omoplatae inferiorem: pila sub cute sociis plusculis granulis restite, undè extremus musculorum & membranarum viciniae dolor oriebatur. Incisione per Chirurgum ibi facta, & indidem extractis corporibus noxiis, contraria insuper incisio addita, quasi emissorii vice est, excrementorum vulneri expurgandorum gratia. Tumore autem & inflammatione tanta à vulnere obortis, ut suffocatio sine dubio illicò fuisset subsecuta, nisi in arteriam asperam sipho statim plumbeus immissus fuisset, via respirationi facta; quae inibi etiam, dum cessarent haec symptomata (id quod intra hebdomades treis vix fiebat) relinquebatur.

---

Friedrich von Monau, Bronchotome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Bronchotome.
