# Bronchotome 32

Friedrich von Monau, Bronchotome, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/32

Quo tempore fracta ita haec membra, Thyroides adprime, à superiore parte quasi separata, prorsus excidere velle videbantur, dum ligarentur: quae tamen dextrè & cùm successu restituta sunt, aegra sanata quidem, sed ultra biennium postea adeo ἀφωνῳ, ut loquens non audiretur, nisi ejus ori & labris audientis aure prorsus admota: quod tamen malum indè, ubi illa ab admisso marito impraegnata esset, à partione prorsus evanuit, voce cum loquela integerrimè redeuntibus, Quae accidentalis privatio vocis ei oborta haut, dubiè ob laesos sextae & septimae conjugationis nervos fuit, induratos & obstructos partim concussione ictûs animales spiritus exterrentis, ut in locum iterum suum ii recipere se nequirent: partim etiam ob eorum substantiam inflammatione exsiccatam. Uxor autem facta sub pariendi tempus, gutture per Nixiam inflato, remollitisque nervis, viam recepit animalis spiritus, cujus paenè fuerat oblitus, eaque vi legitima naturae restituta actio fuit. Prorsus; ut Principi Arausionensi gustus totus adeò sublatus est, ut inter edendum & bibendum nihil quicquam saporum perciperet toto reliquo vitae tempore; ex vulnere in guttur accepto, laeso omninò tertii conjugii pari.

---

Friedrich von Monau, Bronchotome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Bronchotome.
