Latin
CAPVT IX
Friedrich von Monau, Bronchotome 33
Unproofread scanNot analysed yet
Videbatur atriensi cuidam regio incisum guttur: eo tamen fasciis ligato, sublatis à vulnere sanguinis grumis aceto &aquae tepidae ope, inventa jugularis sinistra est parùm incisa, undè sanguis stillabat; aspera arteria traversim (quantumvis non prorsus) duplici quoque loco secta; nimirum tàm prope cricoidem, quàm ad duos pollices infra eandem. Vulnus superius ejus erat magnitudinis, ut trachea non nisi postica parte communi suo ligametohaereret, inferius a vulnus non nisi anteriorem ejusdem arteriae asperae partem insidebat. Oesophagus verò insectus erat ad ipsam usque medietatem sinistro latere; ut non aër tantùm, sed omnia esculenta &potulenta egrederuntur: ac fluxu sangvinis urgente, difficilima videbatur medicatio, quae tamen hoc pacto successit. Ligata ante omnia vena jugularis est supernè &inferne ad vulnus, retento exterius nodo supra compressam &prensatam corporis cutem, sanguine mox subsistente. acceptis deinde oesophagi vulnerati labris, &bellè consuti: plagaque tracheae superiore uno solum punctu consuta, parte sui media pariter atque interiore. Ceterum plaga inferior ad sanationem usque inflammationis, &suppurationem tumoris vetuit in superno gutture, ut cannula plumbea aëris recipiendi caussa immittenda esset. Cannula autem remota, ut vulnus consolidaretur, adducta ejus labra sunt, &continuatis punctis consuta, perseverantibus interim medicamentis colleticis; balsamis, unguentis, linimentis, fasciisque admotis tam retentivis quàm compressivis, cum decenti victus ratione, aeger intra septimanas sex sanatus est, longe pòst mortuus: Semestri tantum spatio vocem admodum summissam &gracilem ac veluti rauculam fundens, posthac integer &suae spontis totus.