# Bronchotome 33

Friedrich von Monau, Bronchotome, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/33

Videbatur atriensi cuidam regio incisum guttur: eo tamen fasciis ligato, sublatis à vulnere sanguinis grumis aceto & aquae tepidae ope, inventa jugularis sinistra est parùm incisa, undè sanguis stillabat; aspera arteria traversim (quantumvis non prorsus) duplici quoque loco secta; nimirum tàm prope cricoidem, quàm ad duos pollices infra eandem. Vulnus superius ejus erat magnitudinis, ut trachea non nisi postica parte communi suo ligametohaereret, inferius a vulnus non nisi anteriorem ejusdem arteriae asperae partem insidebat. Oesophagus verò insectus erat ad ipsam usque medietatem sinistro latere; ut non aër tantùm, sed omnia esculenta & potulenta egrederuntur: ac fluxu sangvinis urgente, difficilima videbatur medicatio, quae tamen hoc pacto successit. Ligata ante omnia vena jugularis est supernè & inferne ad vulnus, retento exterius nodo supra compressam & prensatam corporis cutem, sanguine mox subsistente. acceptis deinde oesophagi vulnerati labris, & bellè consuti: plagaque tracheae superiore uno solum punctu consuta, parte sui media pariter atque interiore. Ceterum plaga inferior ad sanationem usque inflammationis, & suppurationem tumoris vetuit in superno gutture, ut cannula plumbea aëris recipiendi caussa immittenda esset. Cannula autem remota, ut vulnus consolidaretur, adducta ejus labra sunt, & continuatis punctis consuta, perseverantibus interim medicamentis colleticis; balsamis, unguentis, linimentis, fasciisque admotis tam retentivis quàm compressivis, cum decenti victus ratione, aeger intra septimanas sex sanatus est, longe pòst mortuus: Semestri tantum spatio vocem admodum summissam & gracilem ac veluti rauculam fundens, posthac integer & suae spontis totus.

---

Friedrich von Monau, Bronchotome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Bronchotome.
