Latin
CAPVT
Friedrich von Monau, Bronchotome 36
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT Am verò nobilis operationis sive necessitas sive A utilitas recto quò constet talo; crure sane utroque, quo tota Medici consistere dicitur nobilitas, λίγῳ καὶ πείρα, suffulta est. EXPERIENTIAM luculentam nobis veterum veneranda praebet auctoritas: è gento tàm Graeca, unde praeter dictatorem Galenum l. Introd. c. 13. &Aeginetam loco allegato produximus: quàm Maurâ, cui se deber praeter Filium Zoaris tract. 10. l. 1. c. 14. atque Albucasim, de ancilla cameraria superius citatum, &ipse Sinae filius loco postea citando, ut Halyabbas &Mesues sicci hinc nobis transeant. A quibus nihil in diversum abeunt recentioris aevi honoratissimi viri; magnus ille, utriusque Phoebi decor, Dalechampius, Cauliacensis, uterque Fabricius tàm Aquapendeus quàm Hildanus, &protervus illius aemulus, veriusque discipulus Jul. Casserius: quorum vitula posthac alij arant longè forsitan ab eo exercitio remoti, quod ne ipse quidem summus artifex, immane. quantum heic à solertissimis Gallorum nostrorum Chirurgis superatus, unquam administravit Aquapendens. Vitra quam, non ubique certè stultorum magistram, quod vulgari dicunt cavillo, en rationum tibi quoque cumulum.