# Bronchotome 36

Friedrich von Monau, Bronchotome, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/36

CAPVT Am verò nobilis operationis sive necessitas sive A utilitas recto quò constet talo; crure sane utroque, quo tota Medici consistere dicitur nobilitas, λίγῳ καὶ πείρα, suffulta est. EXPERIENTIAM luculentam nobis veterum veneranda praebet auctoritas: è gento tàm Graeca, unde praeter dictatorem Galenum l. Introd. c. 13. & Aeginetam loco allegato produximus: quàm Maurâ, cui se deber praeter Filium Zoaris tract. 10. l. 1. c. 14. atque Albucasim, de ancilla cameraria superius citatum, & ipse Sinae filius loco postea citando, ut Halyabbas & Mesues sicci hinc nobis transeant. A quibus nihil in diversum abeunt recentioris aevi honoratissimi viri; magnus ille, utriusque Phoebi decor, Dalechampius, Cauliacensis, uterque Fabricius tàm Aquapendeus quàm Hildanus, & protervus illius aemulus, veriusque discipulus Jul. Casserius: quorum vitula posthac alij arant longè forsitan ab eo exercitio remoti, quod ne ipse quidem summus artifex, immane. quantum heic à solertissimis Gallorum nostrorum Chirurgis superatus, unquam administravit Aquapendens. Vitra quam, non ubique certè stultorum magistram, quod vulgari dicunt cavillo, en rationum tibi quoque cumulum.

---

Friedrich von Monau, Bronchotome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Bronchotome.
