# Bronchotome 37

Friedrich von Monau, Bronchotome, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/37

Quas sanè initiò ab illa deducentes, juvantia, à quibus, ut & laedentibus valida depromimus argumenta, auctorem magnum praeceptorem sequimur, utinam adsequamur, Galenum. idque luculenta illa, quae superius legisti, exempla edocuerunt. Solerter autem, nihil quicquam Galenicum illud, ἄσφαλως oblitus, rem primo in brutus Avenzoar tentavit: pòst & plena felicitate in famula cubicularia expertus fuit Albucasis. Id ipsum quoque analogicae docent operationes, dum vel in dysuria catheteres vesicali fundo dextre immittimus, vel filum etiam ingeniosissimi Sanctorii aureum homocentricum, exoptatissimo urinae eductu: vel in bubonocele, ubi intestino in scrotum delapso incisis hypogastrii tàm communibus quàm propriis partibus, strangulatum & intortum illud sedi suę reponimus, ut χώλωσις jam liberè pergat, aliàs misericordiae pleno adfectu (undè & nomen vulgò ei inditur) ileo, illicò subituro. Rectissimè igitur à Cystotomia & bubonotomia ad vel laryngotomiam (non ita aptè dictam) vel Bronchotomiam nobis argumentantibus quis obicem posuerit? Insuper & loci secandi nulla nos prohibet incommoditas, cùm nulla partium primariarum huc adjiciatur, cui ulla attrepidatione metuendum sit. Extremis autem malis quum extrema etiam non deneganda sint remedia! subito certe omnem spiritum interclusurae cynanchae extemplò hac ope succurrendum est. Neque quisquam porrò tam socors est, qui tam solidae experientiae remedium certae desperationi, quae nullum Aesculapii genium redolet, non voluerit praelatum.

---

Friedrich von Monau, Bronchotome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Bronchotome.
