Latin
CAPVT
Friedrich von Monau, Bronchotome 38
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeque metuere heic vel maximè queas, inflammationem, aërem frigidulum, cum aliis fortè accidentibus, facilia expeditu sunt Illam nullo etiam negotio vel prohibemus vel averruncamus: istum verò adeò mulcemus praeparando &alterando, ut nulla molestia pulmones imparatior feriat, tantum abest, ut aliorum symptomatum auctor exsistat. Quibus ita constitutis, per irreprehensibilem collectionem, certam inventę veritatis notam πνιάπορουμένων λίσιν, cum divino Sopho, esse judicamus. Neque rem melius quàm eorum discussu, quae obstare aut objici posse videntur, accurataque dissolutione in conspectum deducemus: Sicuti sane perplexari non nemini placet.