Latin
CONTRA
Friedrich von Monau, Bronchotome 39
Unproofread scanNot analysed yet
Immò incisa cartilago, pars sicca &frigida è spermaticarum ingenio &renascetur semel secta: undè fistulam prompte excitari putant, malum priori fortean etenim deterius. Quinimò verò inquam; cartilaginem nunquam, sed spatium duntaxat, quod duabus intercurrit, &annellos interjacet, qui pulmonum etiam bronchia constituunt, hac operatione dividimus: at istud spatium post extractam turundam, &adductas in propinquitatem ac contiguitatem iterum cartilagines ad invicem facilime suis medicaminibus consilidatur. Sed speciosiores adhuc instando esse malunt; caesim lęsis vasis, statim haemorrhagias periculosissimas, imò convulsiones, sicque mortem ipsam accelerari, caussantes. At iniquos, dicente magno Stoico, divinorum munerum aestimatores. quae hujus ferè rei gratiâ denudasse eam gutturis partem, sublimi poli providentia deprehenditur, loco sectionis ipsissimo &unico, quò nihil vel venae jugulares, vel arteriae carotides suarum propaginum spargunt: insuper &nervi, gutturis tantum laterones, abindè prorsus abstant, nec quicquam operando tanguntur. Nondum causa cecidisse tamen se putant, ubi vociferantur; non adeò laborandum respirationis causa esse, in cynancha praesertim extrema, aegris adeo invalidis &defectis, omnique fermè naturali calore exhaustis, ut transspiratione potius (velut in hystericabus) quàm respitatione, cujus illa valeat esse vicaria, sollicitos nos esse, aequum videatur. Verùm neque heic diversarum istarum affectionum indolem satis attendunt.