Latin
4
Friedrich von Monau, Bronchotome 4
Unproofread scanNot analysed yet
Gutturi secando ipsa nec Italia, excellentissima quamvis doctrix, admodum intenta esse voluit, ut Subscanationis (quo vocis terriculamento lemures ferè ciere possis) administratio summi artificis ab AQVAPENDENTE manum quoque numquam subierit; si modò vera fatenti non cum dedecore quodam credere putamur. Quam gentem etiam heic multum hodiè Gallica superat gnavitas, ut lippi quoque &tonsores talia ibi jam scribant vernaculè, &diligens inter eos nominatim Chirurgo tonsor Abicot; majores &à nobis gratias initurus, nisi confidenter nimis Gigantologicando in Virum incomparabilem, cui observantissimus semper adsto, se impiasset RIOLANUM: cujus similem Anatomicum orbi bonus quivis optarit. Tanta etiam rerum Ophthalmicarum inscitia laboratur inter ipsos quandoque superiorum cavearum fessores, ut nihil suprà; qui tamen rerum omnium sibi videntur PRIMI, NEC SUNT: Comico quidem nihil aures adulante, sententiam rogato. Quos ablegari Lutetiam in Ptochodochenum quindecies vicenorum, quae mirifica est Gallicè trecenta sic numerandi ratio, uberioris in hac notitia cultûs capiendi gratia, oportebat: quale quid, confidenti dicam verbo, terrarum nullibi occurret. Quae mala ante ferè seculum solertissimus quidam Chirurgorum, gemina decade centenarium etiam excedentia, publico conspectui usuiquè exhibuit: quorum recensum olim, non sine stupore, è facundo Claudij, Caroli Antecessoris Parisini ore audiebamus promptissimum; cùm ad Anatomes expeditam administrationem tales lάσιs quoque adjungeret, &nobis in Schola illa Regia exhiberet qualis quidem copia in nullo, praefiscinè dixero, auctore hactenus adparuit.