# Bronchotome 4

Friedrich von Monau, Bronchotome, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/4

Gutturi secando ipsa nec Italia, excellentissima quamvis doctrix, admodum intenta esse voluit, ut Subscanationis (quo vocis terriculamento lemures ferè ciere possis) administratio summi artificis ab AQVAPENDENTE manum quoque numquam subierit; si modò vera fatenti non cum dedecore quodam credere putamur. Quam gentem etiam heic multum hodiè Gallica superat gnavitas, ut lippi quoque & tonsores talia ibi jam scribant vernaculè, & diligens inter eos nominatim Chirurgo tonsor Abicot; majores & à nobis gratias initurus, nisi confidenter nimis Gigantologicando in Virum incomparabilem, cui observantissimus semper adsto, se impiasset RIOLANUM: cujus similem Anatomicum orbi bonus quivis optarit. Tanta etiam rerum Ophthalmicarum inscitia laboratur inter ipsos quandoque superiorum cavearum fessores, ut nihil suprà; qui tamen rerum omnium sibi videntur PRIMI, NEC SUNT: Comico quidem nihil aures adulante, sententiam rogato. Quos ablegari Lutetiam in Ptochodochenum quindecies vicenorum, quae mirifica est Gallicè trecenta sic numerandi ratio, uberioris in hac notitia cultûs capiendi gratia, oportebat: quale quid, confidenti dicam verbo, terrarum nullibi occurret. Quae mala ante ferè seculum solertissimus quidam Chirurgorum, gemina decade centenarium etiam excedentia, publico conspectui usuiquè exhibuit: quorum recensum olim, non sine stupore, è facundo Claudij, Caroli Antecessoris Parisini ore audiebamus promptissimum; cùm ad Anatomes expeditam administrationem tales lάσιs quoque adjungeret, & nobis in Schola illa Regia exhiberet qualis quidem copia in nullo, praefiscinè dixero, auctore hactenus adparuit.

---

Friedrich von Monau, Bronchotome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Bronchotome.
