# Bronchotome 41

Friedrich von Monau, Bronchotome, CONTRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/41

Ac rem tandem confectam rati, obtendunt; à tra chea neque panis micam, sive aquae guttulam sine offensione admitti, eamve à tussi non prius cessare, donec ea omnia talia ejecerit: per cannulam autem turundam ei intolerabilem fore, tantae etiam crassitei, intrusam. Verùm tussim provenire norint, non, tàm ex εὐαισθησίᾳ, quàm laryngis obstructione, quae liberum aëris passum intercipit. Idque accuratè pernorint; neque putent, nos admodum ferire, quòd idoleum illud σφαλερὸν, dicente sapientissimè Coo, Experientiae nobis obtendant, solis auctorum inconsideratis quibusdam placitis superstructum. Aurelianum enim, & Aretaeum l. 6. c. 7. ex antiquis frustra obmurmurant, quibus boja magis quàm Medicus penes etiam vulgum audit, qui dissectae gulae humanae postulari à quoquam potest. At bonis viris sua satis laude & pace constante; dies diei sequenti magister evadit, dum vir viro succedit, ubi ἀπειρίας timor nihil praevaricari potest vel debet praesenti usui tàm securè & gloriosè nunc temporum triumphante. ἐπερ ἔδει δείξαι.

---

Friedrich von Monau, Bronchotome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Bronchotome.
