# Bronchotome 42

Friedrich von Monau, Bronchotome, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/42

QVIS verò administrationi huic sufficiat, praeter Chirurgum doctum & rationalem, rerum Anatomicarum probè peritum, legitimarum Indicationum intelligentem? quibus viris occidentales Europae nostrae regiones, ac nobilissimae cumprimis Galliae abundant: non garrulum barbarorum barbitonsorum aliquem, quod hominum genus quovis indocto plerumque rudius, quovis avaro iniquius, quovis audaculo confidentius, quovis Thrasone arrogantius & tumidius est; facile vas insigne aliquod, cum praesentaneae mortis metu, quod illis quoties etiam in tralaticijs venarum sectionibus usu venit! incisurum. Ac plane Fabricium aliquem nobis optaremus, paria omnino cum illis gentibus faustissimo sidere facturum. neque indignus est, qui eadem quoque de re videatur, primus Patavinę Cathedrae Chirurgus Fallopius. LOCUM autem non nihil controversum auctorum nobis vellet facere differitas. Sinae sanè Filium fen. 9. l. 3. c. 11. si audiamus, Gargamele nobis nominatur, vel etiam Cane, quae propriè aspera arteria est, sub larynge sita: illa verò Epiglottis, laryngi superimpositum operculum. Sed quàm inepte sic futura sit operatio, ei satis patebit, qui malum inferiùs haerere perpenderit, quod sic nullo pacto juvaretur. Ut taceam, ad eam partem tale quid operari, etiam esse impossibile.

---

Friedrich von Monau, Bronchotome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Bronchotome.
